BACILLARII

BACILLARII
BACILLARII
apud Pancirollum de clar. Legg. Interpr. l. 3. c. 2. ubi de Gratiano, Voluminis Decretorum celebri Collectore, Tantae postea auctoritatis fuit, ut vulgo Magister vocatus ---- Itaque qui eius opus ita edidicisset, ut aliis praelegere posse videretur, baculô, velut pro arrha doctrinae, more Longobardorum, acceptô, Doctoris titulô honestabatur et a bacillo Bacillarius vocabatur, qui mos tum demum Bonomae institutus a Parisiensibus, ubi tum Decreta et summulae docebantur, fluxisse fertur, in quorum vetustis Constitutionibus, Bacillarii nominantur. Iidem sunt, qui supra Bacchelarii vel Baccalarii dicti: quod nomen etiam Rhenanum a baoculo derivâsse innuimus. Nec abludit Watsius, qui perinde Baccalarios militares a baculo vocatos opinatur, quod, ut ait, iuvenes Milites, postquam in equestribus decursionibus hastas fregissent, linea tantum armati, non gladtis, sed sudibus baculisque sese mutuo non surdis ictibus, in torneamentis, fortissime battuerent. Verum Nobiles viros vel adolescentes baculis in arena decertâsse, nuspiam reperimus, inquit Car. du Fresne: cui nec eorum opinio multum probabilis videtur, qui a baculis, quibus investiebantur feudatarii; aut Gregorii Tolosani in Syntagm. et Antonii Gosselini in Hist. veterum Gallor. c. 62. qui a vassis deducunt, ut Baccellarii dicti sint, quasi Vassallarii i. e. minores vassi. Vide Car. du Fresne Glossar. et Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. num. 303.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BACALARIUS — item BACULARIUS et BACHILARIUS qui cxpletô tytociniô, in aliqua facultate, proximum limen obtinet. In Academiis notissimum. A bacillo Rhenano dicti, quod primi studii auctoritatem, quae per exhibitionem baculi concedebatur, iam consequuti essent …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”